- THRENI
- I.THRENIGraece Θρην̑οι, carmen lugubre, quale illud in libris divinis, quô deflet Vates sanctam civitatem, Inter Graecos aiunt primum Linum Poetam Threnos fecisse: Alii vero propius accedere videntur; Eum Herculi succensentem, quod esset ineptior ad discendum, ab irato ingratoque discipulo interemptum ab reliquis discipulis defletum carmine, quod ab eius nomine et nota eiulationis Aelinum appellârint; cuius vocix in luctu Theocritus meminit. Hinc et Scaliger, virum tam fortem, quam infelicem, Patrem suum in agrestibus Poematis Aelinum vocavit, et a Threno, quem genetrici eius fecit. Primum et postremum omnium Euripidem aiunt abusum Linô: a tristibus enim ad laeta transtulisse, tum sine ulla imitatione, tum sine ullo imitatore. Idem carmen etiam Νην´ιτον dixêre, i. e. extremum, et νηνίαν, eâdem ratione. Vide plura apud Iul. Caes. Scaligerum, Poêt. l. 1. c. 50. ubi de Threnis, Hymenaeis, Elegiis. Cantari fuisse solitos Threnos, in eversione urbium ac regionum docet idem, l. 3. c. 122. Hinc Θρηνῳδοὶ, Threnodi, threnorum Cantores, in funeribus olim adhibiti, de quibus sic Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 17. c. 21. Alexandriae obolis conducuntur, qui mortuos fleant: quod munus sollicite adeo ac plane praestant, ut ad eos funus pertinere putes. Ii ergo ab re vocantur Threnodi. Vide quoquc hîc passim.II.THRENIseu Lamentationes Ieremiae, liber Vet. Test. Canonicus, in quo 5. Capp. Mortem Iosiae Regis et hinc Ecclesiae Iudaicae statum afflictissimum deplorat Propheta. In hos exstant:Acosta Comment. in fol. Lugd. A. C. 1641. Agelii item, Romae, A. C. 1589. Aquinas. Asclepius. Backmeisterus in octav. Rostochii, A. C. 1603. Bonaventura. Brandmyllerus. Broughtonus. Bugenhagii Annotat. Bullingeri Contiones. Calvinus. Capella. de Castro. Clenardi Meditat. Hebr. de Costa. Ferus. Figuciro, Ghisserius. Hieronymi Commentaria. a Iesu Maria. Kyberi Meditationes Gramm. de Lapide. Lateburius. Lavateri Contiones. Maldonarus. Malvenda. Martyr. Melanchthon. Argum. de Navarete. Occolampadius, Argentinae, A. C. 1530. Olympiodorus. Origenes. Palladius. Pampolitanus. Panicarola. Parez. Paulutius. Pintus. Polanus. Rabanus. Ratbertus. Rhumelius. del Rio. Sanctii Paraphrasis metric. Antverp. A. C. 1618. Strigelius. Szegedinus. Tallepied. Tossani Paraphrasis. Tossarii Comm. in fol. Basileae, 1558. de Victore. Wicelius. Willetus, Zuinglius; etc. Vide Crowaei Elenchum. Item ex Rabbinis, in librum hunc prodierunt: Don Ioseph. aben Iechiia. Rabbi Isaac ben Arama. Lechem Setharim, Rabborn, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.